monumenta.ch > Isidorus > 40
Isidorus, De Natura Rerum, XXXIX. De pestilentia. <<<     >>> XLI. Cur mare non crescat.

CAPUT XL. De Oceano. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XL.---N. 1. Quidam aiunt in profundis Oceani esse quosdam meatus. Plato in Phaedone.

Ibid. Efflent maria, nunc retrahente reducant. F., effluant m. n. r. reducantur. Ita enim paulo post retrorsum trahi et refundi dicet, nisi ad nares referri mavis.

Ibid. Quidam autem volunt cum augmento lunari refundatur. Verba sunt Ambrosii, lib. IV, in fine capitis septimi.

Ibid. Quidam, etc. Alii: «quidam philosophi mundum, ut refert Solinus, ex quatuor elementis, quasi quoddam animal esse dicunt concretum, moverique quodam spiritu, et sicut in corporibus nostris respirandi habetur commercium, ita in profundis Oceani esse quosdam meatus repletos spiritu ventorum, velut mundi nares, etc.» Post volunt nonnulli addunt ut ait Ambrosius. AREV.

]
Cur Oceanus in se reciprocis aestibus revertatur, quidam aiunt in profundis Oceani esse quosdam ventorum spiritus, veluti mundi nares per quas emissi anhelitus, vel retracti alterno accessu recessuque, nunc evaporante spiritu efflent maria, nunc retrahente reducant. Quidam autem volunt cum augmento lunari crescere Oceanum, et tanquam eius quibusdam spirationibus retrorsum trahatur, et iterum eiusdem impulsu ac retractu, in mensuram propriam refundatur.
2 [

2. Alii Oceani undis ali dixerunt sidera. Vid. sup., cap. 15.

]
Alii quoque Oceani undis alii sidera dicunt, solemque de Oceano aquam haurire ignibus suis, et circum omnia sidera fundere, ut ea temperet, quia sunt ignea. Unde dicunt quia cum haurit undas, erigit Oceanum. Sed utrum ventorum spiritu aquae erigantur, an lunari cursu increscant, an sole trahente decrescant, hoc soli Deo cognitum est, cuius et opus mundus est, solique omnis mundi ratio nota est.
3 [

3. Quod Clemens, apostolorum discipulus, auctor fuerit librorum Recognitionum, iam olim negarunt sanctus Athanasius, Eusebius, et alii. Nonnulli tamen, ut sanctus Epiphanius, et Ruffinus, opus illud a sancto Clemente scriptum fuisse existimant, sed ab haereticis corruptum. Lucani versus sunt 623 et seqq. lib. V. Grialius, mendose, tenere pro teneri. AREV.

]
Oceani autem magnitudo incomparabilis, et intransmeabilis latitudo perhibetur. Quod etiam Clemens discipulus apostolorum visus est indicare, cum dicit: Oceanus intransmeabilis est, et hi qui ultra eum sunt mundi. Philosophi autem aiunt quod post Oceanum terra nulla sit, sed solo denso aere nubium contineatur mare, sicut et terra subterius, ideo et Lucanus: Cum mare convolvit gentes, cum littora Thetys Noluit ulla pati coelo contenta tenere, Tunc quoque tanta malis moles crevisset in astra, Ni superum rector pressisset nubibus undas.